Mr Porot
Ut ingenium fiat sagax, exerceri debet in iisdem quaerendis, quae jam ab aliis inventa sunt, et cum methodo etiam levissima quaeque hominum artificia percurrere, sed illa maxime, quae ordinem explicant.
Caeterum hae tres ultimae propositiones non sunt separandae, quia ad illas simul plerumque est reflectendum, et pariter omnes ad methodi perfectionem concurrunt; neque multum intererat, utra prior doceretur, paucisque easdem hic explicavimus, quia nihil aliud fere in reliquo tractatu habemus faciendum, ubi exhibebimus in particulari qua,jh
e hic in genere complexi sumus.