Happy Lama

img-portfolio-list4

Postquam aliquot propositiones simplices sumus intuiti, si ex illis aliquid aliud concludamus, utile est easdem continuo et nullibi interrupto cogitationis motu percurrere.

Eo me fateor natum esse ingenio, ut summam studiorum voluptatem non in audiendis aliorum rationibus sedin iisdem propria industria inveniendis semper posuerim; quod me unum cum juvenem adhuc ad scientias addiscendas allexisset quoties novum inventum aliquis liber pollicebatur in titulo antequam ulterius legerem experiebar utrum forte aliquid simile per ingenitam quandam sagacitatem assequerer cavebamque exacte, ne mihi hanc oblectationem innocuam festina lectio praeriperet. Quod toties successit, ut tandem animadverterim, me non amplius ut caeteri solent, per vagas et caecas disquisitiones fortunae auxilio potius quam artis, ad rerum veritatem pervenire, sed certas regulas, quae ad hoc non parum juvant longa experientia percepisse; quibus usus sum postea ad plures excogitandas, atque ita hanc totam methodum diligenter excolui, meque omnium maxime utilem studendi modum ab initio sequutum fuisse mihi persuasi.