The Hussy
Postquam aliquot propositiones simplices sumus intuiti, si ex illis aliquid aliud oncludamus, utile est easdem continuo concludamus utile est easdem continuo et nullibi interrupto.
Ad rerum cognitionem duo tantum spectanda sunt, nos scililo cet qui cognoscimus, et res ipsae cognoscendae. In nobis quatuor sunt facultates tantum, quibus ad hoc uti possimus nempe intellectus imaginatio, sensus, et memoria: solus intellectus equidem percipiendae veritatis est capax qui tamen juvandus est ab imaginatione sensu et memoria ne quid forte, quod in nostra industria positum sit omittamus. Ex parte rerum tria examinare sufficit, nempe id primum quod sponte obvium est deinde quomodo unum quid ex alio cognoscatur et denique quaenam ex quibusque deducantur. Atque haec enumeratio mihi videtur completa nec ulla prorsus omittere ad quae humana industria possit extendi.