Pirates
Jam ut quoque secundum aggrediamur et ut accurate distinguamus simplicium rerum notiones ab illis quae ex iisdem componuntur, ac videamus in utrisque ubinam falsitas esse possit ut caveamus et quaenam certo possin.
Tertio concipiendum est, sensum communem fungi etiam vice sigilli ad easdem figuras vel ideas, a sensibus externis puras et sine corpore venientes in phantasia vel imaginatione veluti in cera formandas, atque hanc phantasiam esse veram partem corporis et tantae magnitudinis, ut diversae ejus portiones plures figuras ab invicem distinctas induere possint, illasque diutius soleant retinere; tuncque eadem est quae memoria appellatur.