Difficultatis natura

img-portfolio-list3

Atqui ne semper incerti simus, quid possit animus, neque perperam et temere laboret, antequam ad res in particulari cognoscendas nos accingamus oportet semel in vita diligenter quaesivisse...

Et quidem in nobis advertimus, solum intellectum scientiae esse capacem; sed a tribus aliis facultatibus hanc juvari posse vel impediri, nempe ab imaginatione, sensu, et memoria. Videndum est igitur ordine, quid singulae ex his facultatibus obesse possint, ut caveamus, vel prodesse, ut omnes illarum copias impendamus. Atque ita haec pars per sufficientem enumerationem erit discussa, ut ostendetur in sequenti propositione.